Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<115.>>

Heinrich versichert den wegen Gefährdung der Klosterbesitzungen besorgten Konvent von Saint-Ghislain seiner Sorge um ihre Sicherung wie unter seinen Vorfahren Konrad (II.) und Heinrich (III.); einen Abt darf der Konvent nur vom König entgegennehmen und niemandem außer ihm dienstbar sein.

Metz, (1114) 1113 November 11.

H. quartus dei gratia Romanorum imperator augustus cunctę congregationi sancti Gislani gratiam suam et omne bonum. Pervenit ad nos, vos esse sollicitos super bonis ęcclesię vestrę vel minorandis vel alieno dominio mancipandis. Quam sollicitudinem omnino a vobis proicite, quia vita nobis comite nos solliciti [sum]us omnia vestra ita servare, sicut a parentibus nostris Cvonrado et Heinrico imperatoribus vobis instituta novimus. Abbatem vestrum nulla alia persona nisi a manu regia acipietis et nulli hominum more servili nisi regibus obediatis.

(SI.3.)

Data III. idus novenbris, indictione VII, anno dominicę incarnationis millesimo CXIIII, regnante Heinrico quarto rege Romanorum anno VII, imperante II; actum est Mettis; in Christo feliciter amen.