Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<119.>>

Heinrich nimmt das Kloster Remiremont in seinen Schutz, verfügt die Rückgabe des diesem widerrechtlich entzogenen Besitzes in Vincey und regelt die Vogteiverhältnisse sowie die Forstrechte.

Worms, (1113) 1114 Januar 25.

(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Notum esse volumus omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, quod deo devotus Romaricus, sicut ex scriptis antiquorum accepimus, in loco, qui Mons Romarici appellatur, monasterium in honore beati Petri apostoli construxerit congregationemque sanctimonialium sub sancta religione deo militantium ibidem congregaverit prediisque propriis, scilicet mansis mille et quadringentis, unde sumptus necessarios habere possent, eundem locum ad plenum ditaverit atque in regali manu tutandum commiserit, sic disponens, ut rex medietatem supradictorum mansorum in proprios usus retineret et aliam ad usus ecclesie libere concessam custodiret. Divina itaque clementia providente et antecessorum nostrorum prudentia moderante hec, ut statuta fuerant, per longa tempora integra permanserunt, donec negligentia quarundam nimis simplicium abbatissarum et invasione advocatorum paulatim decrescere ceperunt, quorum rapina et iniusta exactio in tantum creverat, ut prebende sororum fere adnichilarentur et possessiones a suis colonis denudarentur. Hac necessitate compulsa Gisla eiusdem loci abbatissa cum sororibus suis nostram sepe petiit clementiam, quatenus nostro adiutorio et nostrorum principum consilio, que male creverant, in melius corrigerentur et, que distracta fuerant, secundum antiqua statuta restituerentur. Quarum iustam petitionem amabiliter suscipientes interventu dilecte coniugis nostre Mathildis regine et venerabilium episcoporum: Erlvngi Werceburgensis episcopi, Ottonis Bavembergensis episcopi, Burchardi Monasteriensis episcopi, Alberonis Metensis episcopi, Ricuini Tullensis episcopi, et comitum: Godefridi palatini comitis, Berengarii, Fulmari comitis, Hugonis comitis, ceterorumque principum nostrorum assensum prebuimus et ob salutem anime nostre patrisque nostri predecessorumque nostrorum ad effectum perducere curavimus. Nos igitur, ut nominata ecclesia mundiburdio nostro dedita nostra speciali defensione consistere valeat et congregatio sub regulari norma sine ulla indigentia ibidem degere possit, que restituimus, paucis inferius comprehensis capitulis annotavimus: Precipimus et imperiali auctoritate statuimus, ut prebendam de Vinciaco, que iniuste diu ablata fuerat, ecclesia rehabeat et sicut in aliis prebende possessionibus ita et in ista amodo quiete possideat. Multones de omnibus curtibus ad prebendam pertinentibus rehabeat. In singulis curtibus singulos tantum advocatos iure suo contentos esse concedimus, qui a nobis bannum receperint; ne homines prebende cogantur operari in castellis, interdicimus. Precipimus, ne in Vosago sit advocatus, forestarius nec aliquis minister nisi de familia ecclesie. In singulis curtibus forestarii plures non sint, quam antiquo iure debent esse. Probationem autem eorum iniustam, que mala consuetudine inoleverat, interdicimus, ita tamen, si forestarius legitimum probamentum ostenderit, ille, cui imponitur, si devictus fuerit, bannum emendet; si vero probamentum illud suum esse negaverit vel si sine legitimo probamento a forestario accusatus fuerit, cum idoneis testibus sacramento se excuset. De medietate forestariture, que ad usus sanctimonialium pertinet, nec decima nec aliqua pars nec servicium ab aliquo subripiatur. Si quis vero, quod absit, huius nostri privilegii paginam irritam esse voluerit, sciat se compositurum mille libras auri, medietatem camere nostre et medietatem supradicte ecclesie et abbatisse et sororibus ibidem deo famulantibus. Ut autem huius nostri privilegii carta vera esse credatur et omnia, que in ea observari iussimus, ab omnibus inviolabiliter conserventur, sigilli nostri impressione eam insigniri iussimus.

Signum domini Heinrici quarti Romanorum imperatoris invictissimi. (M.9.)

(+) Heinricus subscripsi.

Bruno cancellarius recognovit. (SI.3.)

Data VIII. kl. februarii, indictione VII, anno dominicę incarnationis millesimo CXIII, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno VII, imperante II; actum est Warmacię; in Christo feliciter amen.