Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde
<<149.>>

Heinrich befiehlt auf die Klage des Lutulfus dem Herzog Theoderich (II. von Oberlothringen) abermals, das Stift St. Leo (in Toul) in den ungestörten Besitz der von Karlo zu Unrecht beanspruchten Villa Fontenoy(-sur-Moselle) kommen zu lassen.

(1111 April 13 – 1115 Dezember 30).

H. dei gratia Romanorum imperator augustus g. T. duci gratiam suam et omne bonum. Dominus Lutulfus rediviva quęrimonia ad nostram rediit clementiam, quod villam Fonteniacum in ius et possessionem ęcclesię suę minime restitueris et Karlonem ab eorum iniuria nequaquam represseris. Miramur ergo te in his omnibus nostrum neglexisse mandatum, et sicut episcopo Tullensi iniunximus, ut prefatam villam in usus pauperum Christi sasiret, ita tibi sub obtentu gratię nostrę iterum precipimus, ut ecclesiam sancti Leonis quiete et pacifice possidere prefatam villam facias. Vale. (S.D.)