Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<213.>>

Heinrich erteilt dem von der (Mark-)Gräfin Mathilde dotierten Spital (San Michele zu Bombiana) am Reno seinen Bann und gewährt Immunität für alle Besitzungen.

Bombiana, 1118 Juni 21.

(SN.) In nomine domini dei eterni. Henricus dei gratia Romanus (!) imperator augusstus (!) inperiali clementia, precibus Teuzi venerabilis presbyteri commotus, preceptum, quod apellant bannum, emisit super domo venerabili, hoc est ospitali, quę constructa est iuxsta (!) Renum in curte marchionis, ut in omnibus rebus, quas comitissa Matildis eidem venerabili domui largita erat, vel in futurum ei possint adquiri, ab omni iniuria permaneret inlesa atque inviolata. Nec vero quisquam hominum plublicarum fuctionum (!) exactor aliquid ab ea petere vel percipere audeat, nisi hoc imperator ipse nominatim iubeat. Quodsi qua forte persona publica seu privata contra precepti presentis tenorem aliquid iniurię iamdicte domui intulerit vel aliquid ab ea publicę fuctionis (!) nomine tentaverit exigere, centum librarum auri optimi pene sit obnoxius, cuius dimidium quidem nostris scriniis, dimidium vero iamdicte venerabili domui persolvat. Actum in loco Bombiano, anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo octavo decimo, XI. kalendas iulii, indicione XI; feliciter.

Interfuerunt testes: Coruolus de Ferignano et Serafinellus filius eius et Ugizone filius Raineri et Ubertus de Bibiano et Ubertinus nepos eius et Ubertinus de Siuiliana et Brunettus et Iocus de eodem loco et M(er)lus de Casstilione et Sassolo et Gislizone de Gazo et alii quamplures ibi interfuerunt.

+

Ego Gernerius iudex affui et subscripsi.

(SN.) Ego Girardus iudex et notarius interfui et per iussio[nem] suprascripti Henrici inperatoris, qui suprascriptum singnum crucis fecit, hoc scripsi.