Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde
<<236.>>

Heinrich bestätigt den Kirchen St. Martin und St. Marien zu Utrecht die königlichen Schenkungen im Gau Ijssel und Lek, restituiert den Pröpsten die durch den Grafen Wilhelm und dessen Vorgänger usurpierten Gerichtsrechte und bestätigt ihnen die dem Grafen Wilhelm wegen seiner Rebellion gegen den Kaiser im Fürstengericht aberkannte Grafschaft.

Utrecht, 1122 Mai 26.

In nomine sanctę et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia [quartus] Romanorum imperator augustus. Quę a predecessoribus nostris pię memorię imperatoribus sive regibus sanctis ęcclesiis dei collata sunt et postea inminuta sive neglecta comperimus, decet regalem iusticiam ea supplere et restaurare ob spem ęternę remunerationis, et hoc acceptabile credimus coram deo et hominibus. Quia igitur ex antiquis primum ęcclesiarum munimentis, deinde renovantibus et confirmantibus hoc ipsum paginis et sigillis suis pię memorię imperatore augusto Heinrico secundo et avo nostro Heinrico tercio, totum, quod in pago est Isla et Lake, cognovimus regali munificentia traditum duobus monasteriis in Traiecto, uni in honore sancti Martini, alteri in honore sanctę dei genitricis Marię omniumque sanctorum dedicato, placuit nobis eandem piorum regum traditionem regali nostra auctoritate confirmare, hoc addentes, ut, quod a Wilhelmo comite eiusque predecessoribus aliquibus violenter usurpatum est, amodo supradictis ęcclesiis stabili et perpetua regalitatis nostrę traditione inconvulsum permaneat, scilicet ut, sicut terra et homines et census ad predictas ęcclesias attinent, ita omnis iusticia ad prepositos earundem ęcclesiarum et villicos eorum pertineat, et nullus ibi comes vel advocatus preter prepositos sit, sed omnis iusticia ad illos pertineat, sive in furtis sive in aggeribus sive in bellicis navibus, que vulgo silinc vocantur, vel quibuscumque aliis negociis ad seculare placitum pertinentibus. Notum quoque sit omnibus regni fidelibus, quod idem Wilhelmus comes in presentia nostra in ipsa civitate Traiecti contra nos bello et armis manum levavit, et ob hoc iudicio principum et liberorum hominum eundem comitatum prepositis predictarum ęcclesiarum favente et assistente eis iure ex antiquis regum traditionibus inconvulsa auctoritate confirmavimus. Ut autem hęc traditio nostrę auctoritatis rata permaneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria roborantes sigillo nostro insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici quarti imperatoris invictissimi.

Bruno cancellarius vice Adelberti archicancellarii recognovi.

Data VII. kl. iunii, anno dominice incarnationis MCXXII, indictione XV, anno autem domni Heinrici quinti regni quidem eius XXIII, imperii vero XII; actum est Traiecti; in dei nomine feliciter amen.