Monumenta Germaniae Historica
Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

246.

Heinrich bestätigt dem Kloster St. Blasien nach dem Vorbild der Kaiser Otto und Heinrich (IV.) den Besitz und die Immunität innerhalb genannter Grenzen und gewährt ihm das Recht der freien Wahl des Vogtes, der den Bann vom König empfangen soll.

Speyer, 1122 Dezember 28.

(C.) In nomine sanctę et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia imperator augustus. Ad perpetuam nobis in Christo felicitatem proficere speramus, si ęcclesias ab antecessoribus nostris deo constructas defendere, perpetua pace stabilire non neglegimus. Unde omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum esse volumus, qualiter nos cellam in silva Svvarzvvalt a sancto Reginberto constructam, ab Ottone autem imperatore et item a beatę memorię patre nostro Heinrico imperatore deo et sancto Blasio cum locis circumiacentibus et terminatione eorum improprium traditam, concessam, confirmatam, deo et predicto sancto pro remedio animę nostrę, instinctu quoque ac petitione fidelium nostrorum, videlicet Lamberti Hostiensis episcopi atque cardinalis, Brvnonis Spirensis episcopi, Hartwici Radisbonensis episcopi, Stephani Metensis episcopi, Heinrici Werdonensis episcopi, Ǒdalrici Eichstetensis episcopi, Godefridi palatini comitis, Symonis ducis, Cǒnradi ducis, Heremani marchionis, Berengeri de Sulzbach comitis, Cǒnradi de Wirdeneberch, Friderici comitis, Hartmanni comitis, Ottonis comitis, tradidimus, concessimus, confirmavimus, ab omnium iure separavimus, ea videlicet ratione, ut in eadem terminatione, – hoc est a fonte Chienbach usque ad villam Heibensvvanda et inde usque ad locum Vverenbrehtestǒilla et ita per declivum montis; usque quo Svvendenbach influit Albam, indeque usque ad ortum Steinaha indeque usque ad montem Veltberch ad ortum Albę et inde usque ad locum, ubi Swarzaha exit de lacu Slǒchse, et iuxta decursum predicti fluvii usque ad locum, ubi Chienbach influit Swarzaha, et ita usque ad fontem Chienbach – nullus dux aut comes vel aliqua alia persona maior vel minor aliquid iuris habeat, aliquam potestatem exerceat vel ullam inquietudinem monachis in eadem cella manentibus inferre presumat; quod si presumpserit, reus maiestatis erit. Preterea regia auctoritate statuimus, ut in electione advocati abbas habeat liberam potestatem cum consilio fratrum suorum talem eligere, quem ad defendendam monasterii libertatem et iustitiam bonum et utilem atque idoneum cognoscat, qui non pro terreno commodo, sed pro remissione peccatorum suorum et pro ęterna mercede ipsam advocatiam habere et bene tractare velit. Si autem, quod absit, non ut advocatus, sed potius calumniator et pervasor monasterii fuerit et admonitus semel, iterum ac tercio non emendaverit, omnino potestatem habeat abbas cum consilio fratrum et nostro nostrorumque successorum patrocinio hunc reprobare et alium sibi utiliorem undecumque eligere. Et ut hęc nostra regalis confirmatio atque constitutio stabilis et inconvulsa omni tempore permaneat, hanc cartam conscribi manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Volumus etiam, ut advocatus petitione abbatis legitimum bannum a nobis vel successoribus nostris accipiat.

Signum Heinrici quarti Romanorum imperatoris (M.9.) invictissimi. (SI.D.)

Philippus cancenlarius (!) recognovi vice archicancellarii Adelberti Mogontini archiepiscopi.

Data Spirę anno dominicę incarnationis MCXXIII, indictione I, V. kl. ianvarii.