Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<36.>>

Heinrich restituiert und bestätigt dem Kloster Hersfeld aufgrund eines Fürstenspruches die von Kaiser Karl (dem Großen) geschenkten Kapellen zu Allstedt, Riestedt und Osterhausen mit dem gesamten, durch Bischof Reinhard von Halberstadt entfremdeten, zugehörigen Zehnt im Friesenfeld und im Hassegau und bestätigt die übrigen Verfügungen seiner Vorgänger zugunsten des Klosters.

(Merseburg, 1108 Ende Mai).

(C.) In nomine sanctae et individuę trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Scientes nobis prodesse tam ad statum regni nostri quam ad salutem animę nostrę, quicquid ob amorem domini pro venerabilibus locis pie gerimus regia benignitate, notum facimus presentium atque futurorum providentię, quod religiosum circa Herosfeldensem ęclesiam studium parentum nostrorum in aliquo minuere nolumus, sed, quę pro ipsius ęclesię utilitatibus statuerunt scriptisque suis atque sigillis firmaverunt, nos quoque iure hereditario confirmare volumus. Unde etiam hoc omnibus notum sit, qualiter Reginhartus venerabilis abbas Herosfeldensis nos adiit ac secum precepta domni Ottonis primi imperatoris augusti detulit informata secundum edicta Karoli imperatoris augusti, cuius auctoritate et adiutorio primum constructus est locus Herosfeldensis monasterii, ad quod ille donaverat tres capellas, unam in Alstedi, secundam in Osterhusun, terciam in Rietstedi, cum omnibus, quę ad eas pertinent in Frisonefelde et Hassega, decimationibus, pro quibus idem abbas conquestus est nobis, quod eas Reginhartus Halberstatensis episcopus abstulisset inde post annos trecentos illius regię donationis, quas nos eodem iniustę ablationis anno nostra quoque regia auctoritate restituimus Herosfeldensi ęclesię et ex iudicio tam episcoporum quam principum nostrorum, qui nobiscum omnes consenserunt in idipsum, scilicet Růthartus Mogontinus archiepiscopus, Adalgoz Magadaburgensis archiepiscopus, Cůnratus Salzburgensis archiepiscopus, Otto Babenbergensis episcopus, Eberhartus Einstatensis episcopus, Vdo Hildinishemensis episcopus, Burchartus Monasterii episcopus, Albinus Merseburgensis episcopus, Walraban Niuburgensis episcopus, Herwigus Misinensis episcopus, Adalberhtus noster regius cancellarius, cum quibus plurimi aderant presbiteri atque diaconi, confirmantes suo quoque consensu iustam esse sententiam ipsius iudicii, sicut et Liutteri dux Saxonię, Diebbolt marchio Baioarię, Sigifridus quoque et Fridericus palatini comites, Otto comes, Beringerus comes, Wigberhtus comes, Sizo comes, Lůdowigus comes, Giso comes advocatus Herosfeldensis, Gozmar comes, Hug signifer Herosfeldensis militię, Erwin comes atque alii quamplurimi cum multitudine hominum tam nobilium quam servientium. Cętera, quęcunque parentes nostri reges atque imperatores circa res et utilitates Herosfeldensis ęclesię statuerunt atque firmaverunt, nos pariter confirmamus; et ut eadem apud posteros quoque rata et inconvulsa in perpetuum permaneant, commendamus cunctis in regnum nostris successoribus omnibusque simul Christi fidelibus.

Signum domni Heinrici regis quinti invictissimi. (M.)

Adalbertus cancellarius vice Růthardi Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovit. (SI.1.)