Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<†40.>>

Verunechtet.

Heinrich bestätigt dem Stift St. Florian die durch Eppo (von Windberg) mit königlicher Zustimmung vorgenommene Übereignung seiner gesamten Güter zwischen dem Pesenbach, dem in diesen mündenden Ebresbac und der Grenze zu Böhmen samt der von diesem errichteten Marienkirche (zu Niederwaldkirchen) <sowie des Gutes Kleinzell bei der (Großen) Mühl>, nimmt diese und die sonstigen Besitzungen des Stifts in seinen Schutz und empfiehlt seinen Nachfolgern die Bestrafung von Übergriffen.

Bei Passau auf dem Rückmarsch von Ungarn, (1109) 1108 November 4.

(C.) In nomine sanctae et indivedue (!) trinitatas. Heinricus divina favente clementia Romanorum quintus rex. Credimus a deo vitam longevam, salutem atque victoriam regibus dari in hoc seculo et parari vitę perpetuę felicitatem in futuro, si ęclesias nomini eius ędificatas coluerint easque tam pripriis (!) diviciis quam alienis a christianis devotę collatis regia confirmatione ditaverint atque defenderint. Quod nos, in quantum dei nobis auxiliante gratia poterimus, desiderantes observare rogamus eum, ut nostre devotioni prestet pius suffragium et effectum. Sciant igitur omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam presentes, quod nos causa dei, pro regni nostri stabilitate et animę nostrę nostrorumque parentum salute, interveniente Frederico venerabili Coloniensium archiepiscopo et venerabilibus episcopis rogantibus ac consulentibus: Ǒdolrico Patauiensi, Burchardo Monasteriensi, Harthvico Radisbonensi, necnon Alberto nostro dilecto cancellario, <Vuelfone duce Bauuarię et> comitibus idem postulantibus: Herimanno Saxonię, Beringario de Sulcebac, Godefrido de Caloen, et aliis quamplurimis nostris fidelibus, christianę petitioni Epponis hylariter assensum prebuimus, qui divinitus inspiratus sibi deum heredem constituit et omnia sua allodia tam hereditaria quam suo labore iuste conquisita ad deo serviendum contulit cum ęcclesia, quam ipsemet propriis bonis edificavit in honore sanctę Marię, sancto Floriano in loco, qui Floriani domus appellatur. Nos autem eiusdem devoto rogatu et licentia eadem allodia inter Bosenbac et Ebresbac usque <ad terminos Boemię et predium, quod dicitur Cella ad Mǒhile>, eidem supradictę ęcclesię per hanc preceptalem paginam regia consuetudine habenda perpetuo cum omnibus eorum pertinentiis concessimus atque firmavimus, videlicet familiis utriusque sexus, terris cultis et incultis, areis, prelis (statt prediis), vinetis, pratis, rivis, pascuis, silvis, venationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus, exitibus atque reditibus, placitis, districtionibus, viis et inviis et omni utilitate, quę inde iustę poterit extorqueri omni tempore. Concessimus etiam, ut ibidem deo pro tempore servientes habeant liberam potestatem hec bona dandi, vendendi, comutandi, precariandi et quidquid libuerit faciendi, concorditer tantum ad utilitatem ęcclesię. Et ne qua dubitatio de terminis horum allodiorum oriatur, manifestum sit, quod eorum continuatio sine interruptione iacet a capite Ebresbac usque ad fines Boemię. Hęc siquidem et alia bona, quę iamdicta ęcclesia vel oblatione liberorum hominum vel collatione vel alio modo quolibet iuste adquisivit vel adquisitura est, sub tutelam nostrę defensionis suscepimus rogantes, ut ab omnibus causa dei, sanctę Marię, sancti Floriani et nostri conserventur, et precipientes sub pena nostri banni, ne ab aliquo arte qualibet vel presumptione vastentur vel invadantur, sed in tranquilla pace permaneant, quamdiu mundus stabit. Rogamus quoque, ut reges nostri successores causa dei dignam vindictam exerceant super corruptores huius rei, si forte contigerit, quod divina providentia provideat. Ut autem hoc credibile sit et ab omnibus observetur, hanc paginam inde scriptam manu propria corroboratam reverenda inpressione nostri sigilli insigniri iussimus.

Signum domni Heinrici Romanorum regis invictissimi. (M.6.) (SI.1.)

Albertus cancellarius vice Rotardi Maguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovit.

Data II. non. novenb., indictione I, anno dominicę incarnationis millesimo CVIIII, regnante Heinrico V. rege Romanorum anno III, ordinationis eius VIIII; actum est iuxta Patauiam, in Christi nomine feliciter, cum de Vngaria rediremus.