Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

<<†57.>>

Verunechtet.

Heinrich bestätigt dem Kloster San Ambrogio zu Mailand vier (fünf) Höfe und überlässt dem Konvent das Fodrum von genannten Burgen.

Vercelli, (1110 Ende September) – 1110 Oktober 12.

(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricvs divina favente clementia quintus Romanorvm rex. Semper enim nobis iustum esse videtur, quatenus iustis petitionibus nostrorum fidelium, sapientium videlicet Mediolanensium, aures benignas accommodare non differamus, pro quibus eos fideliores esse nobis nullo modo dubitamus. Unde fore notum volumus omnibus nostris fidelibus sub nostro iure et regimine degentibus Iohannem monachum abbatię sancti Ambrosii sanctorumque martyrum Protasii et Geruasii, ubi eorum corpora requiescunt nobiliter tumulata, nostram Dorinburg petisse clementiam, quatinus curtes et castella supradictę abbatię pertinentes cum omni sua integritate per huius nostri precepti paginam confirmando corroboraremus. Hanc igitur iustam petitionem considerantes et dignam non eorum petitionis preces turbavimus, sed pro animę remedio nostrę nostrorumque parentum statim concessimus et hac pagina nostri precepti confirmare aput Uercellem non tardavimus. Quocirca nullatenus predicti monasterii renunciata petitiones (!) has curtes, quas piissimi imperatores Ugo et Lotharius predecessores nostri pro salute animarum suarum supradicte abbatię dederunt ceterique tam reges quam imperatores concedendo confirmaverunt, videlicet Lemontam, Felicianum, Paxilianum et Montem seu Ledegnanum, concedendo confirmamus supradicto monasterio cum omnibus ad se pertinentibus, cum superioribus scilicet et inferioribus, cum servis et ancillis, aldionibus et aldiabus, cum capellis, castris, districtis atque theloneariis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, montibus, alpibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscationibus ac cum omnibus eisdem pertinentibus. Insuper concedendo confirmamus per hanc nostri precepti paginam eidem monasterio in subsidio monachorum pro remedio animę nostrę et regni nostri augmento fotrum de castellis ipsius abbatię, videlicet de Anticiago, Colonia, Oleoducto, Capliate, Carusco, Paxiliano, Monte seu Lemonte atque Ciuenna et Cauanago, quod amplius ullis temporibus exigere vel recipere nolumus, sed monachis ibidem deo militantibus illud in stipendia concessimus, ita ut nullus dux, marchio, comes, vicecomes, gastaldio nullusque episcopus seu archiepiscopus, nostri regni magna parvaque persona contra hoc nostrum preceptum de supradictis rebus agere seu causare presumat. Si quis autem, quod non credimus, contra hoc nostrum preceptum agere temptaverit aut infringere voluerit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camerę nostrę et medietatem predictę abbatię, cui violentiam intulerit. Quod ut verius firmiusque credatur diligentiusque ab omnibus observetur, sigilli nostri inpressione subtus iussimus insigniri.

Albertus cancellarius recognovit.

(M.)

Data IIII. id. octub., indicione III, anno dominice incarnationis millesimo CX, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno IIII, ordinationis eius X; actum est Uercellis; in Christo feliciter amen.