Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Unsicher.

Heinrich beklagt gegenüber den Fürsten den auf dem Zug nach Lüttich, wo für Ostern (25. März) ein Reichstag geplant war, von Herzog H(einrich von Niederlothringen) und dem Bischof (Otbert) von Lüttich an der Maas verübten verräterischen Überfall als Anschlag auf das Reich und die Fürsten und lädt sie zur Sammlung für einen Feldzug zum 1. Juli nach Würzburg.

(Mainz, 1106 wohl Anfang Mai).

Si per invasionem regnum occupassem, tamen resistentes potestati nostrę retunderem, in quantum possem. Nunc autem, cum in sumpta regni dignitate vestris paruerim preceptis, ausus est quisquam impune in publicam contumeliam regnum et nos armis vexare? Cum enim Leodium ituri, ubi nobis curia pascalis habenda fuerat, ad fluvium Masa venissemus, episcopus Leodicensis et dux H., de quorum fide et obsequii devotione multum presumebamus, nobis latenter insidias posuerant et nostros inscios et ad pugnam imparatos cedebant, capiebant, fugabant. Quę et quanta clades ibi acciderit, tam pudet referre quam inultum dimittere. Igitur constrictus et eventus asperitate et temporis articulo Coloniam diverti. Quę cum me recipere satis superbe refutaret, apud villam Bunnam sanctum diem paschę utcumque peregi. Cui umquam regię personę tanta contumelia facta est? Nec solum me petit hęc contumelia, vos despecti estis. Isti presumptores decreta vestra auctoritatem habere nolunt, sua tantum statuta firma esse volunt; denique, in quos totum regni pondus se reclinet, haberi cupiunt. Regem, quem constituistis, destituere parant, ut nihil eorum, quę vos decernitis, ratum sit. Igitur hęc iniuria mea regni potius est quam mea; nam unius capitis, licet summi, deiectio reparabile regni dampnum est, principum autem conculcatio ruina regni est. An hęc inpune feremus, et ex ignobili pacientia nostra magis tumebit eorum superbia? Absit, ut, qui dicimur inhonorati, dicamur et inulti. Pauca dixisse sat est; desides animi prolixę cohortationis stimulo opus habent. Causa magis ad incitamentum sit quam verba. Quia igitur contra tam superbos hostes rei publicę viribus utendum est, expeditionem vobis et rogando precipimus et precipiendo rogamus, cuius collectioni et tempus kalendas iul. et locum Wirziburgensem urbem prefinimus.