Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde
<<73.>>

Heinrich nimmt die Domkanoniker von Parma mit ihren Besitzungen in seinen Schutz und gewährt ihnen die Immunität.

Marengo, 1111 Mai 16.

In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus divina providencia Romanorum imperator augustus quartus. Omnium sancte dei ecclesie nostrorumque presencium ac futurorum fidelium noverit industria, quod canonici sancte Parmensis ecclesie in ea communiter viventes interventu ac peticione Adelberti canzelarii fidelissimi nostri nostram exorantes celsitudinem suppliciter postulaverunt, quatinus ipsos canonicos, qui nunc ibi sunt et qui pro tempore fuerint, omnesque ipsius facultates ecclesie sub nostri mundiburdii tuicionem reciperemus. Quorum iustam postulacionem considerantes idque mente revolventes, quod, qui deo servientes in hoc seculo tuetur, eterne felicitatis premio remuneratur, predicti canzellarii dilecti nostri precibus annuentes tam supradictos canonicos quam universa bona prefate ecclesie in tuicionem nostram recepimus, videlicet que sunt posita intra civitatem Parmam vel extra in circuitu ipsius, castella quoque et villas in episcopatu Parmensi, castrum scilicet de Palacione et de Pizo et de sancto Secundo cum omnibus eorum adiacenciis et pertinenciis atque familiis, operis quoque tam de castellanis quam de colonis, Matricullum quoque et Gayanum, Aquallatullam et Ballonem cum omnibus adiacenciis et pertinenciis eorum et portum integrum de Copermul(o) et cortem de Tune et cortem de Meletullo, medietatem de corte Barce, in episcopatu vero Regensi castrum de Coruiacho, in episcopatu Mutinensi Sablonem, cortem de Marzalia, cortem de Lama, castrum de Sala in episcopatu Boloniensi cum suis pertinenciis, et cum mansionibus, que sunt in suburbano territorio Ferarie, et mansiones intra civitatem Boloniam cum capellis, Arcetum in episcopatu Regensi, in episcopatu Parmensi plebem sancti Martini, plebem sancti Prosperi de Gayano, plebem sancti Cassiani et sancti Iohannis de Cusianno cum decimis earum, item plebem sancti Martini de Malandriano, plebem sancti Petri de Purpurianno, plebem sancti Petri de Vicatuli, plebem sancti Pancracii – sine decimis –, similiterque decimas omnium hominum habitancium Parme laborancium suburbanas terras, que dividuntur a plebibus, necnon etiam duas partes tolonei eiusdem civitatis. Insuper et omnia, que a prelibata ecclesia quocumque locorum in nostro Italico imperio possidentur tam in planiciebus quam in montibus, sive molendinos sive piscaciones sive silvas, aqueductus, flumina, fontanas, et tam ea, que prenominata ecclesia in presenti habet quam que in futurum deo adiuvante adquirere poterit. Eo vero modo eoque tenore sub nostri precepti confirmacione predictos canonicos et suprascripte ecclesie bona recepimus, ut nullus dux, marchio, archiepiscopus, episcopus, comes, vicecomes, sculdaxius, gastaldius vel aliquis publice rei exactor seu aliqua magna vel parva nostri imperii persona quovis in tempore de predictis castelis et cortibus et villis seu quibuscumque terris paratas aut operas, albergarias vel aliquam publicam exactionem querere presumat aut predictos Parmenses canonicos de iamdictis omnibus rebus molestare vel devestire vel illorum personas ledere presumat. Si quis vero umquam inventus fuerit, qui contra hoc nostrum preceptum perperam agere temptaverit, sciat se compositurum auri libras centum, medietatem camere nostre, reliquam vero medietatem prelibatis canonicis, quibus molestiam intulerit. Quod ut verius credatur diligenciusque ab omnibus observetur, manu propria roborantes sigilli nostri inpressione subter iussimus insigniri.

Signum domini Henrici quarti Romanorum imperatoris (M.7.) augusti invictissimi.

Burcardus [Monasteri]ensis episcopus et canzelarius vice archicanzelarii recognovit.

Dat. VIIX. kal. iunii, indicione tercia, anno dominice incarnacionis milesimo centesimo undecimo, regnante Henricho V. rege Romanorum anno V, imperante primo, ordinacionis eius XI; actum est apud Maringam; in Christo feliciter amen.