Monumenta Germaniae Historica
Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

90.

Heinrich gewährt anlässlich der Beisetzung seines Vaters, Kaiser Heinrichs IV., durch ein in goldenen Lettern am Dom angebrachtes Privileg den Einwohnern der Stadt Speyer unter Mitwirkung B. Brunos die Befreiung vom Buteil, wofür diese zum feierlichen Begängnis des Jahrtages Heinrichs IV. in Verbindung mit einer Armenspende verpflichtet werden, und bestätigt den Bürgern als Anerkennung für die beständige Treue weitere einzeln aufgeführte Rechte.

Speyer, 1111 (August 7) – (Mainz), 1111 August 14.

[I] Omnibus Christi nostrique fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, qualiter nos pro remedio anime cari patris nostri felicis memorie Heinrici imperatoris, consilio ac peticione principum nostrorum, Friderici videlicet Coloniensis archiepiscopi, Brunonis Treuerensis archiepiscopi, Brunonis Spirensis episcopi, Cunonis Strazburgensis episcopi, Vdalrici Constanciensis episcopi, Ottonis Babenbergensis episcopi, Burchardi Monasteriensis episcopi, Hermanni Augustensis episcopi, Friderici ducis, comitum quoque: Godefridi de Kalwa, Friderici de Zolra, Hartmanni de Dilinga, Berngarii de Sulcbach, Gerhardi de Gelra; Heinrici, Dǒdonis, Stephani, Gerungi, Waltheri, in ipsa die sepulture eius omnes, qui in civitate Spirensi modo habitant vel deinceps habitare voluerint, undecumque venerint vel cuiuscumque condicionis fuerint, a lege nequissima et nefanda, videlicet a parte illa, que vulgo budeil vocabatur, per quam tota civitas ob nimiam paupertatem adnichilabatur, ipsos suosque heredes excussimus; ne vero aliqua persona maior vel minor, non advocatus, non eorum naturalis dominus illis morientibus de eorum suppellectile quicquam auferre presumat, interdiximus; et ut omnes liberam potestatem habeant suis heredibus bona sua relinquendi vel pro anima sua dandi, vel cuicumque persone dare voluerint, ipso Spirensi episcopo Brunone in pulpito astante et concedente, concessimus et confirmavimus, ea tamen interposita condicione, ut in anniversario patris nostri sollempniter ad vigilias et ad missam omnes conveniant et candelas in manibus teneant et de singulis domibus panem unum pro elemosina dare et pauperibus erogare studeant.

[II] Quoniam superne pietatis amminiculante gracia locum istum ob insignem patrum nostrorum memoriam et fidem civium ipsius erga nos semper constantissimam pre ceteris sublimare proponimus, iura ipsius imperiali auctoritate pro nostrorum principum consilio corroborare decrevimus: liberos ab omni theloneo, quod in civitate Spirensi hactenus dari solebat, cives nostros statuimus; nummos, quos vulgo banphenning, cum illis, quos appellaverunt schozphenning, piper quoque, quod de navibus exactum est, eis remittimus; volumus eciam, ut nullus civium nostrorum extra urbis ambitum advocati sui placitum cogatur requirere; nullus prefectus aut alicuius domini nuncius suo serviturus domino a panificis vel a macellariis seu ab aliquo genere hominum in civitate suppellectilem aliquam presumat illis invitis accipere; nullus prefectus vinum, quod appellatur banwin, presumat vendere aut alicuius civis navim ad opus sui domini illo invito accipere; volumus eciam, ut nichil exigatur ab hiis, qui res proprias propriis seu conductis navibus transvehunt; monetam quoque nulla potestas in levius aut in deterius inminuat aut aliqua racione nisi communi civium consilio permutet; nullus ab eis theloneum in toto episcopatu aut in locis fiscalibus, idest ad utilitatem imperatoris singulariter pertinentibus, extorqueat; si quis curtem aut domum per annum et diem sine contradictione possederit, nulli hoc interim scienti ultra inde respondeat; causam in civitate iam inceptam non episcopus aut alia potestas extra civitatem determinari compellat.

[III] Ut autem hec nostra concessio et confirmacio rata et inconvulsa omni evo permaneat et ne aliquis imperator aut rex vel episcopus aut comes vel aliqua potestas maior vel minor infringere audeat, in perpetuam specialis privilegii nostri memoriam hoc insigne, stabili ex materia, ut maneat, compositum, litteris aureis, ut deceat, expolitum, nostre ymaginis interposicione, ut vigeat, corroboratum, in ipsius templi fronte, ut pateat, annitente nostrorum opera civium, constat expositum, singularem erga ipsos continens nostre dilectionis affectum.

Datum XVIIII. kal. septembr., indictione IIII, anno dominice incarnacionis millesimo CoXIo, regnante Heinrico quinto rege Romanorum anno VIo, imperante primo; actum est Spire; in Christo feliciter, sub Brunone venerabili presule Spirensi ecclesie presidente, amen.