Monumenta Germaniae Historica
Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

1.

Unter Vorsitz Mathildes ergeht im Königsgericht auf Klage des Dompropstes Hugo von Reggio gegen die Söhne des Hugo von Rotéglia wegen Entfremdung von Besitz zu Prignano Versäumnisurteil und wird nach Investitur des Proptes in den Besitz über diesen der Bann gelegt.

Carpineti, 1117 September 20.

Cum in dei nomine in Roccha Carpeneta, casa donicata, in iudicio resideret domina Matilda dei gracia Romanorum regina, astantibus cum ea Vbaldo iudice et avocato et Rainerio de Sasso, Altemanno capellano, domno Oddone archipresbytero, Fulchemarco, Ariberto advocato de Regio et Albrigone et filio Gualterii Balbi et Milo de Querciola et reliquis pluribus, ibique in eorum presencia domnus Vgo prepositus sancte Regensis ecclesię conquestus est de filiis Vgonis de Rodilia, qui iniuste et sine iudicio disvestierant ecclesiam suam de terra de Pregnano, quam pater eorum Vgo refutaverat in manus domni Bonisenioris Regine episcopi coram comitissa Matilda, quando dedicabatur ęcclesia sancti Andree de Carpeneto, et cepit dicere idem Vgo prepositus: “Nos altera vice fuimus ante vos, et mandastis filiis Vgonis, ut venirent, et hodie terminus est, et noluerunt venire. Precamur vestram celsitudinem, ut iusticiam nobis faciatis”. Tunc domina regina per consilium Vbaldi iudicis fecit eos iterum vocare voce preconia, et cum non apparuissent, investivit prefatum prepositum de iamdicta possessione et bannum posuit, si qua persona eum divestiret sine regali iudio (!), coponeret (!) penam centum libras argenti, medietate camarę imperratoris et medietatem ęcclesię sanctę Marię. Factum est hoc anno ab incarnacione domini nostri Ie[s]u Christi millesimo centesimo septimo decimo, umdecimo die exeumte mensis septembris, indicione decima; actum Carpeneta; feliciter.

+

(SN.) Ego Vbaldvs iudex interfui et subscripsi.

(+)

(+) Ego Oddo prepositus subscripsi.

Ego Iohannes Baysinus interfui et subscripsi.

(+) Ego Altemannus reginę capellanus int[er]fui et subscripsi.

(+) Ego Hartmannus capellanus imperatorius interfui et subscripsi.

(SN.) Ego Guido notarius, sacri palacii scriptor, iussione Matildę reginę hanc noticiam conscripsi, post traditam complevi et dedi.

+