Monumenta Germaniae Historica
Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

2.

Mathilde schenkt dem Frauenkloster San Raffaele (zu Reggio) eine Mühle zu Rubiera mit allem Zubehör und nimmt das Kloster in ihren Schutz.

Reggio nell’Emilia, 11[17].

(C.) In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Matilda dei gracia Romanorum regi[na......] et offero pro mercede et remedio anime domini mei inperatoris et męę sancte ecc[lesie bea]ti Rafaelis, ubi nunc domina Herem(en)garda dei gracia abbatissa preesse videtur, molendinum unum in loco Herberia cum canale et aquæductu et edificio et fundamento et cum ingressu et exitu et cum omnibus adiacentiis et pertinentiis ad suprascriptum molendinum pertinentibus in integrum, ut prefatum monasterium habeat [iam]dictum molendinum sine omni molestia et inquietudine ad usum et sumptum earum personarum, que ibi deo serviunt vel inantea serviture sunt. Pretera (!) recipimus in defensione et mundiburdio nostro prefatum monasterium et omnes personas et possessiones ibi pertinentes, sive que modo ibi sunt vel in posterum esse contingerint (!). Precipientes itaque interdicimus, ut nullus archiepiscopus, episscopus (!), dux, marchio, comes, vicecomes, gastaldius neque missus noster aut aliqua magna vel parva persona prenominatum monasterium audeat molestare et de suis possessionibus disvestire s[ine] legali iudicio; quodsi quis contra hec fecerit, penam centum librarum persolvat, medietatem camere nostre et medietatem prefato monasterio. Factum est hoc in civitate Regii, in presentia Hermanni Pisis et Rainerii de Saxo et Rai[ne]rii Pititi et Ioannis Boni, filii Belenzonis de Guarstalla, et Ubaldi iudicis de Carpeneto, anno dominice incarnationis millesimo centesimo [.....].