Monumenta Germaniae Historica
Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Abbildungsverzeichnis der europäischen Kaiser- und Königsurkunden

3.

Unter Vorsitz Mathildes wird im Königsgericht auf Klage des Mönches Witto als Vertreter des Abtes Johannes von Santa Maria foris portam (zu Faenza) über das von dem Elekten Petrus von Forlì zwei Jahre lang entfremdete Viertel der Kirche Santa Reparata zu Castrocaro der Bann gelegt und die Investitur Wittos verfügt.

Castrocaro, 1118 November.

In nomine sanctę ac individuae trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Anno ab incarnacione filii dei millesimo centesimo octavo decimo, tempore Henrici sacratissimi imp(erato)ris quarti, mense nov., indicione duodecima, apud plebem sanctę Reparatę de Castrocairo. Ea, que iuste rationabiliterque gesta esse videntur, maxime quidem de rebus ęcclesiasticis, ne forte oblivioni tradantur, memorię commendare dignum duximus. Quapropter nos quidem Burchardus clericus et capellanus clarissimę dominae reginae Matildidis in presentia electi archiepiscopi Rau(ennatis) ę[c]clesię Phylippi et cancellarii imperatoris et Erbordi siniscalki et comitis Caualcacomitis et Tatonis et Martilingi et Petri Ducis et Alberici et aliorum illustrium virorum, adiuvante deo, iussu et consensu dominę nostrę reginę Matild(is) scripsimus, ut hoc equidem, quod in presentia nostra et predictorum actum est, nullatenus in posterum oblivioni tradatur. Itaque domnus Witto monachus et diaconus una per consensum et iussionem domni Iohannis abbatis sanctę Marię de foris portam cęterorumque confratrum accessit coram domina nostra Matild(i) regina et proclamavit ex eo, quod Petrus ille Liuiensis electus per biennium transactum partem quartam premissę ecclesię sanctę Reparatę, quam ex concessione et cartularum institutione seu corroboratione priorum Liuiensium episcoporum diu ecclesia sanctę Marię de foris portam possederat et obtinuerat, invasit et fraudulenter subripuit. Tunc domina Matildis regina in conspectu omnium premissorum et aliorum virorum surrexit et inposuit bannum super capita omnium, ut, si quis deinceps sive vir sive mulier prenominato monasterio sanctę Marię partem illam ecclesię sanctę Reparatę usurpare voluerit et aliquo in tempore molestiam per controversiam predicto abbati vel successoribus eius generaverit, sub pęna regalium decretorum constituatur. Similiter autem et sub eadem pęnę impositione precepit, ut comes Bonifacius cum cęteris de Castrocairo procurationem et custodiam huiusmodi de predicta causa sanctę Marię haberent, ne quicquam ulterius incommodi prefatum monasterium inde pateretur. Ad hęc precepit Iohanni Cani, ut domnum Wittonem de prelibata parte ecclesię investiret et omni modo in sua vice premissum monasterium sanctę Mar(ie) éx éa ré corroboraret. Quod factum est et, ut iussum est, Iohannes Canis sine mora perfecit.