Die Urkunden Heinrichs V. und der Königin Mathilde

Mathilde schenkt dem von ritterlichen Konversen neugegründeten Kloster zu Oostbroek das dortige Bruchland und das angrenzende Venn.

Utrecht, 1122 (März) Mai 14.

In nomine sancte et individue trinitatis. Machteldis dei gracia Romanorum regina. Cum omni homini precipiatur, ut deum timeat, precipue tamen regali sublimitati competit, ut regi omnium regum deo cum timore serviat, quia, cui multum committitur, multum ab eo exigitur. Hac consideratione nos in futurum nobis providentes ac amicos nobis comparare volentes, qui nos recipiant in eterna tabernacula, novello monasterio, quod in honore sancte dei genitricis Marie sanctique Laurencii martiris in loco, qui dicitur Oestbroeck, a quibusdam militibus conversis inchoatum est, ex regalis clemencie munificencia aliquod supplementum apponere decrevimus. Totam igitur paludem illam Oestbroeck et terram adiacentem, que vulgari sermone appellatur venne, cum censu, decimis et iusticiis in perpetuam possessionem predicto cenobio contradimus, elemosinam domini imperatoris et nostram, quam sancta dei genitrix virgo gloriosa cum preciosissimo et dilecto sibi martire Laurencio in die iudicii representet Christo domino iudicaturo, ut eorum intercessione ad dextram inter benedictos dei patris collocari mereamur. Ut autem hec tradicio rata et inconvulsa permaneat, cartam hanc inde conscribi et sigillo nostro insigniri iussimus.

Philippus cancellarius vice Adelberti archicancellarii recognovi.

Data IIo ydus marcii, anno dominice incarnationis MoCoXXIIo, indictione XV, anno autem domini Heinrici quinti regni quidem eius XXIIIo, imperii vero XIIo; actum est Traiecti; in dei nomine feliciter amen.